monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 149
Sed quid dicit esse in signum unctionis et principatus, quod invenitur a tribus viris, ad quercum Thabor? Per crucem enim innotuit Deus, qui ante Deus erat, sed absconditus? Per crucem meruit exaltari, et nomen Dei in eo manifestari, quia Dominus regnavit a ligno, et factus est principatus super humerum eius, qui de se ait: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Ioan. XII, 32).